1 Macc 1

1Et factum est, postquam percussit Alexander Philippi Macedo, qui primus regnavit in Graecia, egressus de terra Cethim, Darium regem Persarum, et Medorum: 2constituit praelia multa, et obtinuit omnium munitiones, et interfecit reges terrae, 3et pertransiit usque ad fines terrae: et accepit spolia multitudinis Gentium: et siluit terra in conspectu eius. 4Et congregavit virtutem, et exercitum fortem nimis: et exaltatum est, et elevatum cor eius: 5et obtinuit regiones Gentium, et tyrannos: et facti sunt illi in tributum. 6Et post haec decidit in lectum, et cognovit quia moreretur. 7Et vocavit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuventute: et divisit illis regnum suum, cum adhuc viveret. 8Et regnavit Alexander annis duodecim, et mortuus est. 9Et obtinuerunt pueri eius regnum, unusquisque in loco suo: 10et imposuerunt omnes sibi diademata post mortem eius, et filii eorum post eos annis multis, et multiplicata sunt mala in terra. 11Et exiit ex eis radix peccati, Antiochus illustris, filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses: et regnavit in anno centesimo trigesimo septimo regni Graecorum. 12In diebus illis, exierunt ex Israel filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum Gentibus, quae circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala. 13Et bonus visus est sermo in oculis eorum. 14Et destinaverunt aliqui de populo, et abierunt ad regem: et dedit illis potestatem ut facerent iustitiam Gentium. 15Et aedificaverunt gymnasium in Ierosolymis secundum leges Nationum: 16et fecerunt sibi praeputia, et recesserunt a testamento sancto, et iuncti sunt Nationibus, et venundati sunt ut facerent malum. 17Et paratum est regnum in conspectu Antiochi, et coepit regnare in terra Aegypti ut regnaret super duo regna. 18Et intravit in Aegyptum in multitudine gravi, in curribus, et elephantis, et equitibus, et copiosa navium multitudine: 19et constituit bellum adversus Ptolemaeum regem Aegypti, et veritus est Ptolemaeus a facie eius, et fugit, et ceciderunt vulnerati multi. 20Et comprehendit civitates munitas in terra Aegypti: et accepit spolia Terrae Aegypti. 21Et convertit Antiochus, postquam percussit Aegyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israel, 22et ascendit Ierosolymam in multitudine gravi. 23Et intravit in sanctificationem cum superbia, et accepit altare aureum, et candelabrum luminis, et universa vasa eius, et mensam propositionis, et libatoria, et phialas, et mortariola aurea, et velum, et coronas, et ornamentum aureum, quod in facie templi erat: et comminuit omnia. 24Et accepit argentum, et aurum, et vasa concupiscibilia: et accepit thesauros occultos, quos invenit: et sublatis omnibus abiit in terram suam. 25Et fecit caedem hominum, et locutus est in superbia magna. 26Et factus est planctus magnus in Israel, et in omni loco eorum: 27et ingemuerunt principes, et seniores: virgines, et iuvenes infirmati sunt: et speciositas mulierum immutata est. 28Omnis maritus sumpsit lamentum: et quae sedebant in thoro maritali, lugebant: 29et commota est terra super habitantes in ea, et universa domus Iacob induit confusionem. 30Et post duos annos dierum misit rex principem tributorum in civitates Iuda, et venit Ierusalem cum turba magna. 31Et locutus est ad eos verba pacifica in dolo: et crediderunt ei. 32Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israel. 33Et accepit spolia civitatis: et succendit eam igne, et destruxit domos eius, et muros eius in circuitu: 34et captivas duxerunt mulieres: et natos, et pecora possederunt. 35Et aedificaverunt civitatem David muro magno, et firmo, et turribus firmis, et facta est illis in arcem: 36et posuerunt illic gentem peccatricem viros iniquos, et convaluerunt in ea. et posuerunt arma, et escas, et congregaverunt spolia Ierusalem: 37et reposuerunt illic: et facti sunt in laqueum magnum. 38Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israel: 39et effuderunt sanguinem innocentem per circuitum sanctificationis, et contaminaverunt sanctificationem. 40Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo, et nati eius reliquerunt eam. 41Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honores eius in nihilum. 42Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius: et sublimitas eius conversa est in luctum. 43Et scripsit rex Antiochus omni regno suo ut esset omnis populus, unus: et relinqueret unusquisque legem suam. 44Et consenserunt omnes Gentes secundum verbum regis Antiochi: 45et multi ex Israel consenserunt servituti eius, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum. 46Et misit rex libros per manus nunciorum in Ierusalem, et in omnes civitates Iuda: ut sequerentur leges Gentium terrae, 47et prohiberent holocausta, et sacrificia, et placationes fieri in templo Dei, 48et prohiberent celebrari sabbatum, et dies sollemnes: 49et iussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israel. 50Et iussit aedificari aras, et templa, et idola, et immolari carnes suillas, et pecora communia, 51et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immunditiis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes iustificationes Dei. 52Et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur. 53Secundum omnia verba haec scripsit omni regno suo: et praeposuit principes populo, qui haec fieri cogerent. 54Et iusserunt civitatibus Iuda sacrificare. 55Et congregati sunt multi de populo ad eos, qui dereliquerant legem Domini: et fecerunt mala super terram: 56et effugaverunt populum Israel in abditis, et in absconditis fugitivorum locis. 57Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno aedificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Iuda in circuitu aedificaverunt aras: 58et ante ianuas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant: 59et libros legis Dei combusserunt igne, scindentes eos: 60et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. 61In virtute sua faciebant haec populo Israel, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus. 62Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quae erat contra altare. 63Et mulieres, quae circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum iussum regis Antiochi, 64et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum: et eos, qui circumciderant illos, trucidabant. 65Et multi de populo Israel definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis: 66et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt: 67et facta est ira magna super populum Israel valde.
Copyright information for VulgS